CANIS Pastoritius

CANIS Pastoritius
CANIS Pastoritius
cui pecoris custodia commissa, occurrit Iobi c. 30. v. 1. Quorum patres non dignabar ponere cum canibus ovium mearum. Namque iam tum in usus fuit, ut canes feris a grege arcendis adhiberentur. Itaque huiusmodi canum frequens mentio est, apud Poetas vetustissimos. Vide Homerum Il. κ. v. 183. IL. μ. v. 302. Et Il. ρ v. 109. quorum medius locus sic habet,
---- ---- ---- βώτορας ἄνδρας
Σὺν κυσὶ καὶ δούρεςςι φυλάςςουσι περὶ μῆλα.
Pastores viros,
Cum canibus et hastis custodiam agentes circa oves.
Quin ipse Homerus circa Bolissum, cum ad Glauci greges pervenisset, ὑλάκτεσν αὐτὸν οἱ κυν´ες, allatrabant eum canes pecoris custodes, Herodotus in Vita eius. Hesiodus quoque Poeta, qui prope Heliconem pastor fuit, canes habuit, qui apud eum occisum permanentes, κατήλεγξαν ὑλακῇ τοὺς φονέυσαντας, latratu suô prodiderunt occisores, ut refert Pollux, l. 5. c. 5. quod etiam de Abele, a Caino fratre interfecto, tradere visum est Rabbi Eliezeri, Capitulô 21. Sed et Mercurius, ut boves Apollini surriperet, πρῶτα μὲν ἐμβάλλει ταῖς κυσὶν, αἳ ἐφύλαττον αὐτὰς, λήθαργον καὶ κυνάγχην, primum canibus, qui eos custodiebant veternum aginamque immisit, Antonius Liberalis, Metam. 23. etc. Atque cum his maxime canibus conferuntur Pastores Esaiae c. 56. v. 10. quorum munus est invigilare gregi et lupos, i. e. Ecclesiae hostes, latratu prodere. Proinde etiam Aegyptii per canem Ι῾ερογραμματέα, seu Sacrum Scribam significabaut: Ε᾿πειδήπερ τὸν βουλόμενον ἱερογραμματέα τέλειον γίνεςθαι χρν` πολλὰ μελετᾷν, ὑλακτεῖν τε συνεχῶς, καὶ ἀπηγριῶςθαι μηδενὶ προχαριζόμενον, ὥςπερ οὶ κυν´ες. Quoniam quicumque voluerit perfectus esse sacer scriba, eum oportet multa curare, et assidue latrare et ferum esse, nec ulli gratificari more canum, Horus Apollo, Hieroglyph. l. 1. c. 37. apud Bochart. Hieroz. d. l. ubi plura hanc in rem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”